Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 12

1 postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. 2 deinde diu fuit silentium, cum perfusum fletu adpareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est “ 3 omnia, quæ reorum antea fuerant auxilia, pater, præoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit. 4 cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis conloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo, sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. 5 periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliquæ habeam, 6 circumventum, solum, inopem, invidia gratiæ externæ, quæ obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitæ meæ, 7 ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio vitæ nostræ tenore faceret et illam vanam criminationem spei, voluntatis, consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? 8 simul et illud quæsivit, ut repentina et minime præparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. 9 oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis meæ ante me accusatum; 10 si illa, separata ab hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut prætermitti aut in aliud tempus differri, 11 ut per se quæreretur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. 12 ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quæ tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. 13 occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. 14 quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse? 15 nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem vellent inponerent Macedoniæ regem, et meæ tantum apud eos gratiæ confidebam, quid opus parricidio fuit? 16 an ut cruentum diadema fraterna cæde gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? 17 nisi T. Quinctium credis, cuius virtute et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternæ cædis fuisse auctorem. 18 idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac pæne omnium deorum hominumque consensum conlegit, per quæ omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit; 19 idem, tamquam in aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. 20 vis hanc formulam cognitionis esse, ut uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium obprimendi fratris iudicetur cepisse?”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑