Titus Livius, Ab urbe condita
1 eadem non æstate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus hæc a M. Fulvio consule in Ætolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallogræcia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. 2 vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, 3 qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuvissent Antiochum, 4 et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. 5 læti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; 6 rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen baud haud in tempore abesse — Romæ tur tum erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. 7 Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. 8 paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalns Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenæo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. 9 consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Mæandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat 10 et contrahendæ naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Mæandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
