Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 12

1 dum hæc in Æolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset præsidio regio tutante moenia, 2 iam omnibus fessis Philota quoque præfecto præsidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendæ urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat. 3 hæc agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est: 4 metuens enim Livius ne successu tantæ rei inflatus Polyxenidas classem, quæ ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quæ subductæ Canis erant, deduxit; 5 et Eumenes Elæam venit. Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenæas, Phocæam petit. quam cum teneri valido regio præsidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, 6 et præda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. 7 Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit: nam præter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat, 8 amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quæ inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit. 9 decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias præfecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. 10 Romani et Eumenes rex in Erythræam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum Pelorum promunturium tenuerunt. 11 inde cum in proxima Samiæ vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum cæli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. 12 medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑