Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 12

1 sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Ætolorum gens. 2 ii post deportatos ex Græcia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europæ possessionem venturum, nec Philippum aut Nabim quieturos. 3 ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. 4 ibi Thoas prætor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Ætoliæ, quod omnium Græciæ gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, 5 cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. 6 Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicæarchus, frater prætoris, ad Antiochum est missus. 7 tyranno Lacedæmonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere; inde militem, inde naves navalesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achæos videre dominantis in Peloponneso; 8 numquam habiturum reciperandi sua occasionem si eam, quæ tum esset, prætermisisset; et nullum exercitum Romanum in Græcia esse, nec propter Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in Græciam transmittant. 9 hæc ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum Antiochus in Græciam traiecisset, conscientia violatæ per sociorum iniurias Romanæ amicitiæ coniungeret se cum Antiocho. 10 et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptæ res. 11 ad hoc vetusta regum Macedoniæ fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur. et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre: 12 nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transierit in Græciam, 13 suadere, et, qui sine Antiocho adversus Romanos Ætolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Ætolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse? 14 adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot superessent, hæc Philippo Nicander; 15 alia Dicæarchus Antiocho; et omnium primum prædam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Ætolorum; et aditum in Græciam Romanis nullos alios quam Ætolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem præbuisse. 16 deinde quantas peditum equitumque copias præbituri Antiocho ad bellum essent, quæ loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. 17 tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem reciperandi ea, quæ bello amisissent, arrepturos. 18 ita per totum simul orbem terrarum Ætoli Romanis concitabant bellum. et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt;

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑