Titus Livius, Ab urbe condita
1 et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte, quæ insecuta est, anceps cura agitare; nolle deserere socios, 2 nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. 3 stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiæ; 4 sociis spem pro re ostentandam censet; sæpe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum. 5 postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires allis aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. 6 denuntiari militum parti tertiæ ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri iussit. 7 duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; 8 filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
