Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 12

1 indutiæ quindecim dierum datæ hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios; 2 rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam pacem esse, ut Græcia etiam absentibus Romalis Romanis satis potens tuendæ simul pacis libertatisque esset. 3 Ætolorum asperior oratio fuit, qui pauca præfati recte atque ordine imperatorem Romanum facere, 4 quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Græciæ libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quæ utraque proclivia esse, si fortuna uti pellet. vellet. 5 ad hæc Quinctius negare Ætolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse. 6 et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de condicionibus condictionibus pacis semper, 7 non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos præter vetustissimum morem victis parcendi præcipuum clementiæ documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. 8 omittere se Carthagimenses; Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse. 9 an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere. 10 libertati Græciæ videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, 11 in Macedoniam se et in Græciam effusuras. ne proxima quæque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent. 12 interfanti deinde Phæneæ, prætori Ætolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est. 13 non iis condicionibus condictionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑