Titus Livius, Ab urbe condita
1 interim die tertio cum verticem, quem petierant, Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra lævaque admovet castris; 2 nec segnius hostes obviam eunt. et dum aviditate certaminis provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum; 3 postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in loca ant aut munimento aut natural natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec facilis ad receptur receptum angustias progressos. 4 neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentis repentino terrore regios fecisset. 5 pars in fugam effusi sunt; pars, magis quia locus fugæ deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt. 6 deleri totus exercitus potuit, si fugientis persecuti victores essent; 7 sed equitem angustiæ locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit. 8 rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent. 9 non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. 10 Romani, quoad tutum fuit, insecuti cædentes spoliantesque cæsos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
