Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 31, cap. 12

1 litteræ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minucii prætoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinæ thensauris nocte clam sublatam, nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla extare. 2 indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac poenæ exemplum, homines deterrere. 3 C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad prætorem in Bruttios scriberet senatui placere, quæstionem de expilatis thensauris eodem exemplo haberi, quo M. 4 Pomponius prætor triennio ante habuisset; quæ inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. 5 curam expiandæ violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis cælum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, 6 Lanuvi in templo Sospitæ Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; 7 Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. 8 foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturæ visa; ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. 9 nihile nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem, quæ proxime secundum id prodigium factæ essent, imperarunt. carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginæ ferri. 10 ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum response responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tur tum condidit P. Licinius Tegula.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑