Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 12

1 ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, 2 lætum ante omnes Masinissæ præbiturus spectaculum, ad Lælium pertrahitur. 3 Cirta caput regni Syphacis erat eoque se ingens vis hominum ex fuga contulerat. 4 cædes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat. 5 non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. 6 Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in præsentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum. 7 si se Lælius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam præcedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Lælium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. 8 adsentiente Lælio prægressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec, quæ acta essent, promendo nee nec minis nec suadendo ante valuit, quam rex vinetus uinctus in conspectum datus est. 9 tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quærentium patefactæ portæ. 10 et Masinissa præsidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugæ pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, 11 uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius: 12 “omnia quidem ut posses” inquit “in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivæ apud dominum vitæ necisque suæ vocem supplicem mittere licet, si genua, 13 si victricem attingere dexteram, precor quæsoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiæ deos, 14 qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. 15 si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidæ atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenæ et externi fidem experiri mallem; 16 quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiæ Hasdrubalis timendum sit, vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio, 17 oro obtestorque.” forma erat insignis et florentissima ætas; itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, 18 non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in Venerem præceps, amore captivæ victor captus. data dextra in id, quod petebatur, obligandæ fidei in regiam concedit. 19 institit deinde reputare secum ipse, quem ad modum promissi fidem præstaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium: 20 nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri aut Lælio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam, quæ Masinissæ iam nupta foret. 21 factis nuptiis supervenit Lælius, et adeo non dissimulavit improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam ear eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit. 22 victus deinde precibus Masinissæ orantis, ut arbitrium, utrius regum duorum fortunæ accessio Sophoniba esset, ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiæ, quæ præsidiis regiis tenebantur, adiuvante Masinissa recipit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑