Titus Livius, Ab urbe condita
1 Neglectæ eo biennio res in Græcia erant. itaque Philippus Ætolos desertos ab Romano, eui cui uni fidebant, auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. 2 quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Ætolis P. Sempronius proconsul, successor imperil imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. 3 vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari. 4 eo se verterant Romani ab Ætolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent. 5 ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Lætorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Ætoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam. 6 Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnæ Romano fecit; 7 quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Ætolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum * se recepit. 8 per idem tempus tædio diutini belli Epirotæ temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, 9 satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset. 10 facile impetratum — neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus — , ut in Epirum transiret. 11 Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Æropo et Derda et Philippo Epirotarum prætoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. 12 adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus prætor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent darentque ear eam Epirotis veniam. 13 P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniæ accederet. 14 in has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniæ rex, Achæi, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotæ, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedæmoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses. 15 hæc conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiæ factæ, done donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet. 16 iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in præsentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
