Titus Livius, Ab urbe condita
1 transactis omnibus, quæ Romæ agenda erant, consules ad bellum profecti. 2 prior Fulvius prægressus Capuam; post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret: 3 ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore. 4 regium etiam nuntium mittit ad præfectum præsidii, quod ab Lævino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; 5 additi erant Bruttiorum indidem perfugæ, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. 6 hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloneam Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide executi exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant. 7 Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. 8 sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. 9 Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universæ pugnæ non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen. 10 nocte prægressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte æquo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. 11 postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen multis verbis adhortatus milites, ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: 12 urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse: si uno proelio haud incruentus abeat, 13 quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque tædio ferociæ hostium cotidie instantium lacessientiumque lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. 14 cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, duodevicensimam duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. 15 dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant. 16 cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. 17 signa militaria quattuor de ala, prima quæ fugit, duo de legione, quæ cedentibus sociis successerat, amissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
