Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 12

1 hic maior solito adparatus præcipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuæ bellum eius anni Romani inciperent. 2 itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum admoveret: ad ear eam oppugnandam novos exercitus scribi Romæ, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. 3 id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne prævenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit. 4 inde Numidis Hispanisque ad præsidium simul castrorum simul Capuæ relictis cur cum cetero exercitu ad lacurn lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa, ut temptaret Puteolos quodque ibi præsidium erat, descendit. 5 Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit 6 et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium prætorem — is filius consulis erat — ad Luceriam Graccho succedere iubet. 7 in Siciliam eodem tempore duo prætores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius, qui maritimæ oræ reique navali præesset. 8 et ceteri in suas quisque provincias profecti; et quibus prorogatum imperium erat, easdem, quas priori anno, regiones obtinuerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑