Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad fidem deinde tam lætarum rerum effundi in vestibulo curiæ iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores; 2 fama tenuit, quæ propior vero est, baud haud plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equites, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. 3 summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; 4 magnam vim frumenti, pecuniæ absumi, et tot acies ut hostium exercitus delesse ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse: 5 mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. 6 secundum hæc dicta Magonis lætis omnibus Himilco, vir factionis Barcinæ, locum Hannonis increpandi esse ratus, “ Quid quid est, Hanno?” inquit “etiam nunc pænitet belli suscepti adversus Romanos? iube dedi Hannibalem; 7 veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.” 8 tum Hanno: “ Tacuissem tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio, minus lætum quod esset vobis, loquerer; 9 nunc interroganti senatori, pæniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienæ libertatis obliti, alterum suæ. 10 respondeo” inquit “Himilconi, non desisse pænitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquæ desiderium ulla alia res quam pax nova finiet. 11 itaque ista quæ modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam læta sint: mihi possunt læta esse, quia res bello bene gestæ, si volumus fortuna uti, pacem nobis æquiorem dabunt; 12 nam si prætermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne hæc quoque lætitia luxuriet nobis ac vana evadat. 13 quæ tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus? 14 hostium cepi bina castra, prædæ videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date. 15 quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est — velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, 16 ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?” 17 cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
