Titus Livius, Ab urbe condita
1 nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio — eum præfecerat Hannibal — ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. 2 is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. 3 itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque cæde initum et pars arcis capta est. temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. 4 Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ movebant condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis de pace ageret. 5 postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. 6 has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. 7 tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad prætorem Saguntinum — et ipse ita iubebat — est deductus. 8 quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
