Titus Livius, Ab urbe condita
1 Brevis consultatio senatus fuit: ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendals repetendas ab Samnitibus censent. 2 benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent, quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros. 3 hæc postquam audita sunt Romæ, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. consules inter se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum 4 et simile prioris anni militiæ expectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt. 5 pugnatum maiore parte diei magna utrimque cæde; nox incertis, qua data victoria esset, intervenit. lux insequens victorem victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. 6 Romanus egressus in aciem ubi profectione hostium concessam victoriam vide*, progressus ad castra vacuis cum plurima præda — nam et stativa et trepide deserta fuerant — potitur. 7 inde in Faliscum agrum copiis reductis cum inpedimenta Faleriis cum modico præsidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit. 8 omnia ferro ignique vastantur; prædæ undique actæ. nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis; urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos conpulerat. 9 Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguæ victoriæ fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
