Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum Pontius “nec ego istam deditionem accipiam” inquit, “nec Samnites ratam habebunt. 2 quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? 3 Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romnum Romanum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factæ pænitet, restituat legiones intra saltum, quo sæptæ fuerunt. 4 nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quæ per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: tur tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. 5 ea fortuna, iis locis, quæ ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. 6 numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnæ dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum cæsi sunt; 7 pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: ear eam pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis. 8 non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas; pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus cærimoniis dignum erat. 9 ut quidem tu, quod petisti per pactionem, habeas, tot cives incolumes, ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? 10 ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio nec dedi arbitror nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. 11 gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. 12 hæc ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendæ fidei exquirere! exquirere. 13 i, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant.” et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
