Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis præferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre. 2 Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, expectato eventu pugnæ, apud quosdam auctores invenio. 3 Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum; 4 et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, prætorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam. 5 qui Latinorum pugnæ superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit. 6 ibi in conciliis Numisius, imperator eorum, ad renovandum bellum principes excitabat adfirmando communem vere Martem belli utramque aciem pari cæde prostravisse victoriæque nomen tantur tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere; 7 funesta duo consulum prætoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti cæde; trucidatum exercitum omnem, cæsos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse; 8 Latinorum etsi pariter accisæ copiæ sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam; 9 itaque, si videatur eis, se, ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil turn tum minus quam proelium expectantes necopinato adventu perculsurum. 10 fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia, qui non interfuerant pugnæ, ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit. 11 huic agmini Torquatus consul ad Trifanum — inter Sinuessam Minturnasque is locus est — occurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum debellatumque est; 12 adeo enim accisæ res sunt, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque ear eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. 13 Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Vulturnum flumen plebi Romanæ dividitur. 14 bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati conplerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. 15 extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. 16 equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, æneam tabulam in æde Castoris Romæ fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis — fuere autem mille et sescenti — denarios nummos quadringenos quinquagenos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
