Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 11

1 insequenti anno A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. Quinctiis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta: 2 bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciæ gentis viro et inclitæ famæ, M. Manlio Capitolino. 3 qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, ægre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse: 4 tantum iam eminere, ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere æstimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset, 5 et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit, illius gloriæ pars virilis apud omnes milites sit, qui simul vicerint, suæ victoriæ neminem omnium mortalium socium esse constet. His opinionibus inflato animo, 6 ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et inpotens, postquam inter patres non, 7 quantum æcum censebat, excellere suas opes animadvertit, primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeis magistratibus consilia communicare, criminando patres, adliciendo alliciendo ad se plebem iam aura, non consilio ferri famæque magnæ malle quam bonæ esse. 8 et non contentus agrariis legibus, quæ materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe æris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur, sed nervo ac vinculis corpus liberum territent. 9 et erat æris alieni magna vis re damnosissima etiam divitibus, ædificando, contracta. bellum itaque Volscum, grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causæ iactatum, ut maior potestas quæreretur; 10 sed nova consilia Manli magis conpulere senatum ad dictatorem creandum. creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑