Titus Livius, Ab urbe condita
1 hac virium accessione animus crevit prætori, ut Cassandream oppugnaret. 2 condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quæ Pallenensem agrum ceteræ Macedoniæ iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico sæpta mari. 3 eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam inclitus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiæ duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastræum. 4 divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; 5 inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quærenti prætori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. 6 consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. 7 erant in præsidio Cassandreæ præter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. 8 his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. 9 hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, aliis parte alia in urbem inrupturis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
