Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 11

1 quo spectare illas litteras ad te nune nunc missas l T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? 2 T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicate patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. 3 quæruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hine integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc 4 et infecti Romanis delenimentis redeunt Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. hæc si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. 5 ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. 6 superstes — et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit — hereditatem regni, si pater tradet accipiam. 7 cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem ætatis, naturæ, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: 8 non primus regnum fraterna cæde petiero. pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani lætabuntur probabunt, defendent factum. 9 hæ spes incertæ, pater, sed non inanes sunt. 10 ita enim se res habet: periculum vitæ propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑