Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 11

1 forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatæ causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad præfectum. 2 is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: 3 classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam ad Sipylum missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse. hæc ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana præoccupatus fecit. 4 Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quæ subductæ erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, 5 post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiæ terræ traiecit. 6 hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, 7 Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, 8 armatos duobus agminibus ad promunturia, quæ cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet. 9 tur tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos. 10 Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, seqlui sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit. 11 superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. 12 navium reliquarum ante portum aliæ, aliæ in portu deprensæ, quædam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captæ; 13 quinque tantum Rhodiæ naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammæ micantis via sibi inter confertas naves facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multllm multum conceptum ignem præ se portabant. 14 Erythrææ triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent præsidio veniebant, obviæ fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt. 15 sub idem tempus Seleucus proditam Phocæam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliæque eiusdem oræ urbes ad eum metu defecerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑