Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 11

1 diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; 2 nam et castra consulis oppugnata ægre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanunl, Romanum, 3 ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatæ a parte hostium erant, Caudinæque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur. 4 Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum præfectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset; 5 in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, 6 et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum eum consul spe præmiorum onerat. Numidæ equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. 7 nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, præterquam quod iacula secum portat, 8 equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. 9 itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. 10 Numidæ adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, 11 et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viæ tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant. 12 fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. 13 itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑