Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 11

1 in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. 2 eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi præsidium Romanus misisset; 3 tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul, moveri quidem se vel periculo eorum vel metu, dicere; 4 sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis dimicandum sit, in dies expectet, dividend dividendo exercitum minuere tuto vires possit. 5 legati, ubi hæc audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, 6 orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, 7 nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantis satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. 8 id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testis facere, invitos et coactos se, ne eadem, quæ Saguntini passi sint, patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑