Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus conlectis ex fuga, qui variis casibus pugnæ dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit. 2 Quinctius captivis prædaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus, quam regionem petisset rex quidve pararet. 3 caduceator eo regius venit, specie ut indutiæ essent, donec tollerentur ad sepulturam, qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis. 4 utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quæ maxime Ætolos offendit iam tumentis querentisque mutatum victoria imperatorem: 5 ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum; nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere, 6 cum Philippo iam gratiæ privatæ locum quærere, ut dura atque aspera belli Ætoli exhauserint, 7 pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur, ignorabant. donis regis inminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum; 8 sed et suscensebat non inmerito Ætolis ob insatiabilem aviditatem prædæ et arrogantiam eorum, victoriæ gloriam in se rapientium, 9 quæ vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Ætolos habendos Græciæ dominos cernebat. 10 ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnis essent et viderentur, faciebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
