Titus Livius, Ab urbe condita
1 per eosdem forte dies cum Lælius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Mæsulii, regnum paternum Masinissæ, læti ut ad regem diu desideratum concessere. 2 Syphax pulsis inde præfectis præsidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus. 3 stimulabat ægrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat, ut subiectæ oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere. 4 igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. 5 exercitu baud haud minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. 6 et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, 7 plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos. 8 ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masæsuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat; 9 deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruiitque absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, 10 dein stare ac prope stupere turbati novo genere pugnæ, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis præsidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant. 11 tum vero Masæsulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt: tantum seu memoria priorum cladium seu præsens terror valuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
