Titus Livius, Ab urbe condita
1 nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Æsculapium quoque ex Græcia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, 2 tunc tune iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum quæ posset populi Romani causa, 3 legatos ad eum decernunt M. Valerium Lævinum, qui bis consul fuerat ac res in Græcia gesserat, M. Cæcilium Metellum prætorium, Ser. Sulpicium Galbam ædilicium, duos quæstorios, Cn. Tremelium Flaccum et M. Valerium Faltonem. 4 iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. 5 legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. 6 responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent ut eam ear qui vir optimus Romæ esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem venerunt. 7 is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolæ dicebant tradidit ac deportare Romam iussit. 8 præmissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari; quærendum virum optimum in civitate esse qui eam ear rite hospitio acciperet. 9 Q. Cæcilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. comitia omitia per dictatorem habita. 10 consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, 11 cum provinciam Græciam haberet. prætores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei septiens instaurati. 12 curules erant ædiles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. 13 Ti . Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei ædiles fuerunt. ædem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. 14 et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Æmilius Regillus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
