Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere. 2 instructis utrimque exercitibus in eius pugnæ casum, in qua urbs Roma victori præmium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint nullius rei minore quam hostium metu. 3 et postero die eodem loco acies instructas eadem terpestas tempestas diremit. 4 ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundæ sibi urbis Romæ modo mentem non dari, modo fortunam. 5 minuere etiam spem eius duæ aliæ, parva magnaque, res: magna illa, quod, cum ipse ad moenia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audiit; parva autem, 6 quod per eos dies eum forte agrum, ij in quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est. 7 id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inventum Romæ emptorem, ut extemplo vocato præcone tabernas argentarias, quæ circa forum Romanum essent, iusserit venire. 8 his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniæ pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. 9 Capenates aliique qui accolæ eius erant, primitiæ frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum. æris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi. 10 huius populatio templi baud haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur; 11 ex Campania in Samnium, inde in Pælignos pervenisse præterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse. 12 neque ibi error est, quod tanti ducistantique exercitus vestigia intra tam brevis ævi memoriam potuerint confundi — isse enim ea constat — , tantum id interest, 13 veneritne eo itinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam redierit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
