Titus Livius, Ab urbe condita
1 perpetratis quæ ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quæque essent consules ad senatum rettulerunt. 2 duodeuiginti legionibus bellum geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium prætorem Apuliæ, duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam præesse; 3 singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Ualerio ad classem circa Brundisium relinqui, duas urbi præsidio esse. 4 hic ut numerus legionum expleretur, sex nouæ legiones erant scribendæ. eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, 5 ut cum eis nauibus quæ pro Calabriæ litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis nauium eo anno expleretur. 6 dilectu habito et centum nauibus nouis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus . cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. 7 cum deessent nautæ, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Æmilio C. Flaminio censoribus milibus æris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; qui supra centum milia usque ad trecenta milia, tres nautas cum stipendio annuo; 8 qui supra trecenta milia usque ad deciens æris, quinque nautas; qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. 9 ex hoc edicto dati nautæ, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naues conscenderunt. tum primum est factum ut classis Romana sociis naualibus priuata impensa paratis compleretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
