Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. divi divæque in eo erant, quibus quoque modo supplicaretur; 2 tum “ Si si ita faxitis, Romani, vestræ res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit. 3 Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque de lucris meritis donum mittitote deque præda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote.” 4 hæc ubi ex Græco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse; 5 iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam, 6 quam Romam pervenisset, se, quæcumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romæ in ara Apollinis deposuisse. senatus decrevit, ut eæ res divinæ supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. 7 dum hæc Romæ atque in Italia geruntur nuntius victoriæ ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quæque aliæ deficiebant. 8 is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; 9 occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, binacastra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum, 10 quæ consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit, unicum haberi imperatorem; 11 Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniæ modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiæ sit, Hannibali se tradidisse. 12 pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
