Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 11

1 ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. 2 decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet præterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque, ut e re publica duceret. 3 Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit; 4 edictoque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius, 5 qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus ad dictatorer dictatorem veniret. 6 qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturæ apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litteræ ab urbe allatæ sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. 7 itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque, quæ ad urbem Romanam aut Ostiæ essent, completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiæ tutari. 8 magna vis hominum conscripta Romæ erat; libertini etiam, quibus liberi essent et ætas militaris, in verba iuraverant. 9 ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in navis inpositi, alii, ut urbi præsiderent, relicti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑