Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium legatum Romanum. 2 responsum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat. dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, 3 Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira in hostis stimulando, nunc spe præmiorum accendit; 4 ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. 5 Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. 6 inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cumr cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. 7 ipse Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur, hortator aderat. quæ cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, 8 tumr tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto structuræ antiquo genere. 9 itaque latius, quam qua cæderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. 10 locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. 11 utrimque summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. 12 simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur expectatio externæ opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. 13 paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi dilectus acerbitate consternati retentis conquisitoribus metum defectionis cum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
