Titus Livius, Ab urbe condita
1 Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, 2 præsidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut prædatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; 3 brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. 4 hoc tantum licentiæ Etruscis non metu magis quam consilio concessum. namque Valerius consul, intentus in occasioned occasionem multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat. 5 itaque ut eliceret prædatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quæ aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. 6 et sciere perfugæ indicio, multoque plures, ut in spem universæ prædæ, flumen traiciunt. 7 P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis prætereat, inde se obicere, ne sit ad flumen reditus. 8 consulum alter T. Lucretius porta Nævia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Cælio monte cohortes delectas educit. 9 hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum sensit, consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga cædit; dextra lævaque, hinc a porta Collina, illinc ab Nævia, redditus clamor: 10 ita cæsi in medio prædatores neque ad pugnam viribus pares et ad fugam sæptis omnibus viis. finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
