Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 10

1 videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio. 2 mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab Etruscis fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi præstarent. 3 unde cum responsum allatum esset nihil suæ potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus; 4 deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus conpletisque fossis scalæ admotæ, et clamore primo impetuque oppidum capitur. 5 Nepesinis inde edictum, ut arma ponant, parcique iussum inermi; Etrusci pariter armati atque inermes cæsi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi; innoxiæ multitudini redditæ res, oppidumque cum præsidio relictum. 6 ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitæ quæsitumque, cur per eos annos militem ex instituto non dedissent. 7 responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse, quod suæ iuventutis aliqui apud Volscos militaverint; 8 eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex iis reducem esse; militis autem non dati causam terrorem adsiduum a Volscis fuisse, quam pestem adhærentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse. 9 quæ relata patribus magis tempus quam causam non visa belli habere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑