Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 10

1 victoriæ Romanæ fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. 2 C. Popilius, qui Deli in præsidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Ægyptum pergit, 3 ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreæ moenia accederet. 4 cum præterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt — iam enim eo quoque victoriæ fama perlata erat — orantes, ut Rhodum deveherentur: 5 pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quæ acta essent quæque agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre. 6 diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociæ urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. 7 adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quæ singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, 8 rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quæ dicerentur, 9 voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriæ simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent. 10 C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum, quæ commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: 11 eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiæ adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam pæniteret. quæ omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura. 12 cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat. 13 itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quæ Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxæ obiciendis adsensi sunt. 14 decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt. 15 legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑