Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 10

1 Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis imperils suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellæ, Thessalonicæ navalia iusserat incendi. 2 Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum quod accidit, pænitentiæ relinquens locum. 3 incautior Nicias Pellæ proiciendo pecuniæ partem quæ fuerat ad Phacum ; 4 sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter hæc C. 5 Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia compulit. 6 iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. 7 revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicæ oppugnatione Æniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro. 8 pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum prædæ contulerunt ad naves. 9 dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. 10 nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit. 11 redintegrata in litore pugna est; adiuvere qui in navibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme cæsi, par numerus captus. Ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. 12 finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis oræ quam prætervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elæa profectus obvius fuit et quinque missæ a Prusia rege tectæ naves.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑