Titus Livius, Ab urbe condita
1 eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit. 2 censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romæ, et omnes in suis civitatibus censerentur. 3 4 concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, ærarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit. 5 Fulvius ædem Fortunæ equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post, quam voverat, dedicavit, et scænicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit. 6 L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. 7 lucustarum tantæ nubes a mari repente in Apuliam inlatæ sunt, ut examinibus suis agros late operirent. 8 ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, prætor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit. 9 principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Ælius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. 10 patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant, et consul Ælius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, præ se ferens, si quid decernerent, intercessurum. 11 collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; 12 Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est. 13 prætoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. 14 C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam. 15 consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicæ acturos, præterquam quod ad provinciarum administrationem adtineret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
