Titus Livius, Ab urbe condita
1 fatentes pro deprehensis habe. exsecrare nunc cupiditatem regni et furias fraternas concita. sed ne sint cæcæ, pater, exsecrationes tuæ; discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis; 2 noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos; qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. 3 quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulæ, non nox ad quietem data naturæ beneficio mortalibus tuta est? 4 si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? 5 nihil præter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciæ maritimam oram indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant; 6 si me scelus fratris, te senectus absumpserit aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniæ sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. 7 at in Macedonibus satis præsidii est. vidisti hesterno die inpetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivæ fratris noctu sumpserunt. 8 quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunæ posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, præferant. 9 iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiæ suæ esse æquum censet. 10 pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatæ, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent: mihi præter te, pater, quid usquam aut spei aut præsidii est?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
