Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc amoris pignora cum essent, nee nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat ear eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: 2 religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit, perturbata “dii meliora!” inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. 3 admiratus cum verba tur tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. “vitricus ergo” inquit “tuus — 4 matrem enim insimulare forsitan fas non sit — pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.” 5 eo magis mirabundo quærentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancilliam ancillam se ait dominæ comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. 6 scire corruptelarum omnis generis ear eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. 7 ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniæ et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. 8 orare inde atque obsecrare, ut ear eam rem quocumque modo discuteret nec se eo præcipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deitlde deinde facienda essent. 9 neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
