Titus Livius, Ab urbe condita
1 profectus ab Ambracia consul in mediterranea Ætoliæ ad Argos Amphilochium — viginti duo milia ab Ambracia abest — castra posuit. 2 eo tandem legati Ætoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. inde, postquam approbasse pacem concilium Ætolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, 3 C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. præoccupatas auris animosque principum Romæ criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, præsidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum. 4 Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiæ filius eloquentia etiam dicitur movisse; 5 qui vulgata similitudine, maria mari tranquillo, quod ventis concitaretur, æquiperando multitudinem Ætolbrum, Ætolorum, usus, cum in fide Romanæ societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; 6 postquam flare ab Asia Thoas et Dicæarchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tur tum illam tempestatem coortam, quæ ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
