Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum præsidio sex milium, dato ab Ap. Claudio prætore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. 2 viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis cæsa, 3 oppidum Iliturgi receptum et puberes omnis interfectos. inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, præsidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. 4 argenti infecti tulit in ærarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argeti argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta. 5 causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset. ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo. 6 itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet. 7 hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
