Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 10

1 Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quæ in læva parte suorum fortuna esset; 2 deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. 3 Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, 4 quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat. 5 ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus, et primis cæsis ceteri in fugam dissipati sunt. 6 rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui proelio superessent. Romani victores in castra hostium spe prædæ irrumpunt; ea magna iam ex part direpta ab Ætolis inveniunt. 7 cæsa eo die octo milia hostium, 8 quinque capta. ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. si Valerio qui credat omnium rerum inmodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt cæsa; capta — ibi modestius mendacium est — 9 quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium cæsa scribit, capta quattuor milia et trecentos. 10 nos non minimo potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omniur omnium Romanarum rerum tum præcipue in Græcia gestarum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑