Titus Livius, Ab urbe condita
1 diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandæ pacis; 2 habitoque concilio delecti ad earn eam rem agendam Pausanias prætor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. 3 summa postulatorum consulis erat: præsidia ex civitatibus rex deduceret; iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet res, quæ comparerent; ceterorum æquo arbitrio æstimatio fieret. 4 Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quæ sibi traditæ a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. 5 si quas quererentur belli clades eæ civitates, cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum. 6 consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere; cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse? 7 inde cum ageretur, quæ civitates liberandæ essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius imperares, T. Quincti?”, 8 atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum ægre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. 9 postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt; 10 deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere. 11 pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultæ ballistæque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositæ. 12 multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnæ finem fecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
