Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 10

1 inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens. 2 igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versæ ac minime navali proelio aptæ opprimerentur. 3 qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptæ et armatæ classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versæ aut ita adpulsæ muris, ut pro aggere ac pontibus præbere ascensus possent? 4 itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis, quæ præsidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, 5 onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnæ turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se viuculo uinculo inligatis conprendit tabulasque superinstravit, 6 ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriæ naves in hosted hostem ac tuto recipi possent. 7 his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur. 8 ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur. Carthaginienses, qui, 9 si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona Afri vocant — classem adpulere; 10 postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis. 11 cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. 12 erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium. 13 altitudine aliquantum onerariæ superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. 14 speculatoriæ naves ac levia alia navigia, quæ sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsæ tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; 15 deinde et propugnatoribus quoque incommodæ erant, quod permixtæ cum hostium navibus inhibere sæpe tela cogebant metu, ne ambiguo ictu suis inciderent. 16 postremo asseres ferreo unco præfixi — harpagones vocant — ex Punicis navibus inici in Romanas coepti. 17 quos cum neque ipsos neque catenas, 18 quibus suspensi iniciebantur, incidere possent, ut quæque retro inhibita rostrata onerariam hærentem unco traheret, scindi videres vincula, quibus alis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi. 19 hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est. 20 sexaginta ferme onerariæ puppibus abstractæ Carthaginem sunt: maior quam pro re lætitia, sed eo gratior, quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat cum eo, 21 ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a præfectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑