Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 10

1 Lucretius cum ingenti præda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio præda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non exstitere. 2 debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente; 3 id antiquius consuli fuit. iactata per aliquot dies cum in senatu res, tum apud populum est. cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. tum imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Æquisque, 4 triumphantem secutæ suæ legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret. 5 anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est; erant consules P. Volumnius Ser. Sulpicius . 6 eo anno cælum ardere visum, terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret. 7 libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum prædicta, ne qui in loca summa urbis impetus cædesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus -seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. 8 ecce , ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et Æquos, etsi abscisæ res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetræ Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse. 9 ut hæc dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Æqui provincia esset. 10 tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam lam ne virtute quidem premi libertatem libertatern populi Romani, sed arte eludi. 11 quia occidione prope occisos Volscos et Æquos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quæri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri. 12 bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe præcipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos. 13 sic —ne quid aliud actum putent—victam legem legemr esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. 14 si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. hæc tribuni.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑