Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam comitiorum adpetebat tempus, cum a P. Licinio consule litteræ Romam allatæ, se exercitumque suum gravi norbo morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset; 2 itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Cæcilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum; exercitum Q. Cæcili dimitti e re publica esse; 3 nam neque usum eius ullum in præsentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis morbi, ut, nisi mature dimittantur, nemo omnium superfuturus videatur. ea consuli a patribus facienda, ut e re publica fideque sua duceret, permissa. 4 civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de cælo lapidatum inspectis, 5 quandoque hostis alienigena terræ Italiæ bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idæa a Pessinunte Romam advecta foret. 6 id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati, qui donum Delphos portaverant, referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini læta exta fuisse et responsum oraculo editum, maiorem multo victoriam, quam cuius ex Bpoliis spoliis dona portarent, adesse populo Romano. 7 in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut præsagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam. 8 itaque, quo maturius fatis, ominibus oraculisque portendentis sese victoriæ compotes fierent, id cogitare atque agitare, quæ ratio transportandæ Romam deæ esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
