Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quæ officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. 2 permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quæsiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent. 3 pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula paratos esse, 4 et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse. 5 consules parum sibi videri præfati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. 6 senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa alia præclara, quæ ipsis maioribusque suis præstitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. 7 ne nunc quidem post tot sæcula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundusini Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, 8 et ab altero mari Pontiani et Pæstani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Æsernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. 9 harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiæ in senatu et apud populum actæ. 10 duodecim aliarum coloniarum, quæ detractaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est. 11 cetera expedientibus quæ ad bellum opus erant, consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore ærario ad ultimos casus servabatur, promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri. 12 inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio prætori, 13 qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri præcipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta præsenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
