Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 10

1 postero die senatus frequens datus Hannibali. ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanæ societati præposuissent, 2 et inter cetera magnifica promissa pollicitus est brevi caput Italiæ omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. 3 unum esse exsortem Punicæ amicitiæ foederisque secum facti, quem quer neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur ac se præsente de eo referatur senatusque consultum fiat. 4 omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnæ parti et vir indignus ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis. 5 egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. 6 qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectæ catenæ, ducique ante lictorem in castra est iussus. 7 quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit ad circumfusam circurnfusam undique multitudinem vociferans: habetis libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior. quid violentius capta Capua fieret? 8 ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis. hæc vociferanti, 9 cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam iussus. ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, 10 ne motu aliquo Capuæ ex indignitate rei orto senatum quoque pæniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuæ esset seditionis ac turbarum auctor. 11 navem Cyrenas detulit tempestas, quæ tum tur in dicione regum erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomæi regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomæum, 12 cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur,permissumque ut rediret,seu Romam seu Capuam mallet. 13 nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugæ magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑