Titus Livius, Ab urbe condita
1 itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio tuit. fuit. 2 Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, 3 non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. 4 “iuvenem fiagrantem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. 5 Sagunturm vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones ducibus isdem diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. 6 utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt; res ex foedere repetunt; publica fraus absit, auctorem culpæ et reum criminis deposcunt. 7 quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius sæviant. Ægatis Ægates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. 8 nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. 9 vicerunt ergo dii homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. 10 Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis moenia quatit ariete: Sagunti ruinæ — falsus utinam vates sim — nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. 11 dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; 12 nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum posset. 13 ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
