Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam sæpiunt præsidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta; 2 pons sublicius iter pæne hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Codes Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanæ habuit. 3 qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, 4 obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto præsidio eos fugere; si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. itaque monere, prædicere, ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum. 5 Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnæ terga obversis cornminus comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciæ obstupefecit hostis. 6 duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. 7 cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnæ erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit. 8 circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes: servitia regum superborum, suæ libertatis inmemores alienam oppugnatum venire. 9 cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. 10 quæ cum in obiecto cuncta scuto hæsissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore sabito subito impetum sustinuit. 11 tur tum Codes Cocles “Tiberine pater” inquit, “te sancte precor, hæc arma et hunc militem propitio flumine accipias.” ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famæ habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit: 12 statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter publicos honores studia eminebant; 13 nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
