Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 10

1 iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant. nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant. 2 Cæninenses Crustuminique et Antemnates erant ad quos eius iniuriæ pars pertinebat. lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. 3 ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Cæninensium satis se impigre moventInovent ; ita per se ipsum nomen Cæninum in agrum Romanum impetum facit. 4 sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus iram esse. exercitum fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem primo impetu capit. 5 inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo. 6 iuppiteruppiter Feretri inquit, hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quæ regibus ducibusque hostium cæsis me auctorem sequentes posteri ferent. 7 hæc templi est origo quod primum omnium Romæ sacratum est. ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni volgari laudem. bina postea inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia; adeo rara eius fortuna decoris fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑